- RHABDUCHI
- RHABDUCHIGraece Ρ῾αβδοῦχοι, dicti sunt, qui Latinis lictores, item viatores; cuiusmodi ministri ante Principum imperia in Theatro constituebantur, ad seditiones atque rixas cohibendas: quemadmodum pistea sub Imperatorib. statio cohortis eâdem sini posita est, quam Neto ad speciem libertatis sustulit. Sed et a nonnullis Graecorum appellantur Ρ῾αβδοῦχοι Olympici Agonothetae, qui pro numero tribuum Elidis urbis Olymp. 26. tredecim electi sunt: alias Α᾿θλοφόροι, Αἰςυμνῆται, Βραβευταὶ, Ε῾λλανοδίκαι etc. appellati, de quibus vide Iul. Caes. Scaligerum, Poetices l. 1. c 24. et supra in voce Brabeutae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.